

Epistola B. Pauli ad Romanos*
Caput 7: Versus 6
Nunc autem,etc.[AUG.]In praecedenti similitudine tria sunt: vir, etc., usque ad quod eum non vincant.A lege mortis.Aucta est enim concupiscentia cum lex prohiberet ubi non erat fides, et ad cumulum peccatorum, praevaricationis crimen adjectum est; quia ubi non est lex, nec praevaricatio.In novitate spiritus.Operibus novi hominis, quae non nostris viribus vel lege attingimus, sed gratia, scilicet spiritus in quibus sic est immorandum, ut nihil addatur de legis operibus, quae vetusta sunt.